- SCHLEUSINGA
- SCHLEUSINGAnomen castri in Suevia, sub proprio olim Comite, ex Familia Hennebergica. In qua Bertolldus, Schleusingensi prosapiâ ortus (ad quam deficiente agnatorum aschacensium stirpe A. C. 1449. tota ditio transiit) Principis axioma primus adeptus est, ab Henrico VII. Imperatore A. C. 1310. Posterorum eius seriem habes apud Philipp. Iac. Seperum Theatro Nobil. Eur. Part. 2. p. 50. Ultimus lineae, totiusque adeo Familiae huius illustris fuit Geogrius Ernestus qui, nullâ ex duplici matrimonio, Elisabethae scil. Brunsuicensis, et Elisabethae Wirtenbergicae, prole susceptâ, obiit A. C. 1583. Saxonibus heredibus. Tob. Pfannerus de praecip. Germ. Princ. Gent. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.